- PENSIO
- PENSIOid quod pro alicuius rei, ut agri, domûs, usu datur: proprie merces inhabitationis aedium alienarum, Graece ἐνόικιτον, item pecunia, quae ex praediorum urbanorum locatione percipitur, cum quae ex rusticorum, merces appelletur, l. 26. et 27. ff. de pet. ab aere pendendo, Varr. ad pecuniariam enim causam refertur, sicut Reditus ad alia, Ferret. tit. de loc. et conducto. Sed et praestationem notat temporibus et terminis, ut vulgo loquimur, divisam l. 3. ff. de ann. leg. 8. §. si annua. ff. depign. act. etc. Unde Pensiones trientes, pro trientario foenore, apud Lamprid. in Alex. c. 26. et in tabulis scribimus, prima pensio, secunda pensio, aut quae alia, Paul. l. 40. ff. de reb. cred. Igitur finitô primô mense primae pensionis usur as currere. Cicer. pro et. Roscio, Falsum subornavit testem Roscius, Glunium: cur tamsero? cur, quum altera pensio solvenda esset, non tum quum prima? Erant autem Pensionibus solvendis olim Calendae Iuniae sollennes, l. 9. ff. qui potior in Pignor. Item Calendae Martiae l. defunct. 48. ff. de usufr. Vulteius apud Ioh. Calvin. lexic. Iurid. Apud Aur. Victorem in Maximiano Herculio, Pensio tributum significat; Ita enim is: Parte Italiae invectum tributorum ingens malum: nam cum omnis eadem functione moderatequt ageret, quô exercitus atque Imperator, quisemper aut maximâ parte ader ant, ali possent, Pensionis inducta nova lex, quaesaneillorum temporum modestia tolerabilis in perniciem cessit. Ubi per functionem, intellige annonariam, inquit Salmas. per pensionem, tributum. Sic in leg. 4. Cod. Theodos. pensio glebalis ab annonaria functione distinguitur, tit. de Indulg. deb. Ab omni infra Italiam iugatione, quam munere annonariae functionis absolvimus, etiam glebalem Pensionem iubet Serenitas nostra removeri. Namque olim Italia, cum solam hanc praestationem agnosceret, quam annonariam sunctionem modo vidimus fuisse appellatam (quaeque ad exercitum comitatumque Imperatoris alendum, qui semper aut maxima ex parte aderat, conferri consueverat, hinc Annonaria dicta, vide supra din hac voce) postea et iam tributô onerata fuit. Salmas. Not. ad Trebellium Pollion. in Trig. Tyrannis. c. 24. Idem ad Solin. p. 275. duplicem fuisse olim pensionem in usu addit, seu duplex tributum, alterum capitis, alterum soli; quorum hoc pro modo facultatum et praediorum imponi consuevisse, alterum ex aequo pauperes divitesque attinuisse docet. Nempe qui agrum habebat, pro illo ager pendebat: qui non habebat, nec eô tenebatur. Pensioni vero alteri capitis omnes erant obnoxii, qua dites qua pauperes: Qui nihil omninio in cesu habebant, inveniretamen cogebantur, unde illam tributi pensionem solverent. Unde pauperes in Hispania coccum passim nascentibus fruticibus decerpebant, atque inde corradebant, unde tributum capitulare five capitationem pendere, uti apud Plinium legimus. Qui eâdem mente alibi dicit, herbas, quae in hortis nascuntur, pensionem esse pauperum, quia ex eo reditu pauperes extundebant, unde censum solverent. L. 19. c. 4. Itaque Hercule nullum macelli vectigal maius fuit Romae; clamore plebis incusantis apud omnet Principes, donec portorium remissum est huius mercis, compertumque non aliter quaestuosius censum haberi, aut tutius ac minore Fortunae iure, cum credatur pensio ea pauperum. Is in solo sponsor est et sub dio reditus, superficiesque caelô quôcumque gaudens. Strabo d Turditania, Καὶ κηρὸς δὲ καὶ μίλε καὶ πίττα ἐξάγεται καὶ κόκκος κολὺς καὶμίλτος, Et vero cera et mel et pix evehitur, nec non multum cocci et minii etc. De clausula sollenni testamentorum, ut tribus pensionibus solverentur. Vide infra voce Testamentum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.